PAPAVER

PAPAVER
PAPAVER
in honore apud Romanos fuit semper, ut indicio est Tarquinius Superbus, qui Legatis a filio missis decutiendo papavera in horto altissima, sanguinarium illul responsum hâc facti ambage reddidit, Plin. l. 19. c. 8. Cuius caput, florem, folia, caulem, clypeum caelo obtentum, pomi obtufi caveam pene inanem
quid attinet indigitare? Cereale dicitur Virgilio Georgic. l. 1. v. 212.
Nec non et lini segetem et Cereale papaver.
Tempus humô tegere et iam dudum incumbere aratris.
Vide quoque l. 3. an quod Cereris effigies in templisid in manu gestaret, uti docet Callimachus Hymn. in Cererem.
———— ——— γέντο δὲ χειρι
Στέμματα καὶ μάχωνα ————
An quod in segetibus Agricolae sererent. ut Deae offerretur, Brodaeus l. 2. c. 29. Cereri certe sacrum fuit. Verum cum a frumenti frugumque natura procul absit: inde colligit Licetus; Cerealia, proindeque Cereris filiam Proserpinam. quae suasu Iovis Papavera comedisse fingitur, esse non tam fruges triticeas, quam plantas alias: vel ideo sic dici, quod somnium et requiem conciliet, unde in oblivionem doloris Cereri eorum esus consultus. Vide Fortun. Licetum de Gemmis Annularibus Schem. 22. c. 104. et 105. Facultate enim frigidum est, atque hinc somnum ei conciliandi vis. Quam ob causam, ante fores huius Dei florent papavera, apud Ovid. Met. l. 11. et Nox papavere coronatur, apud eund. Fast. l. 4. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 3. c. 17. ubi papaver. inter flores quoque coronarios, adhibitum docet, et supra aliquid voce Opium. In occulta vero Aegyptiorum Philosophia, hieroglyphicum fuisse non Cereris modo, de qua dictum, sed et Iustitiae, Veneris, Amoris, Gentium, Capitum, ostendit Io. Pierius in Hieroglyphicis. Inter condimentaria porro Veterum semina sesamum et papaver numeratur Apicio in Excerptis. Unde Papavere sparsa, apud Petronium. Sed mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque, quasi papavere et sesamô sparsa: τὰ μηκωνωτὰ sunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 368. Certe papaveris candidi semen tostum cum messe, secundis Romanorum mensis adhibitum, docet Plin. l. 19. c. 8. ubi addit, Hoc et panis rustici crustae inspergebatur, affuso ovo inhaerens, ubi inferiorem crustam apium githque cereali sapore condiunt. Eiusdem sucus, lacte et melle dilutus, in nuptiali apud eosdem cena exhibitus: imo et mamillis contra insomnia aspersus est. At in Coorum Insul. seniô confectos, antequam aegrescerent, alios papavere, alios cicutâ sibi ipsis mortem conscivisse, habet in Politiis Heraclides. De more foliis papaveris ludendi, apud Graecos usitato, dicemus infra, voce Platagonion. Ut et hoc addam: eius puncta in citreis Romanorum mensis magni habita fuisse, docet Plin. l. 13. c. 15. Mensis praecipua dos in vena crispis, vel in cortice varits etc. et paulo post, Postea muraena nigrô transcurrens limite, variisque corticum punctis apprehensus Papaverum modo, et in totum atro propior color, maculaeque discolores. A capitum insuper eorum forma ac similitudine, Codones dici tintinnabula, non sine ratione contendit Hier. Magius de Tintinnabulis l. c. 1. ubi ait: Codones a Graecis tintinnabula nuncupari, nemo est qui nesciat. Codones autem dici, eo quod dum moventur, sonum et quasi cantum edere solent, Graecâut par est etymologiâ, testantur Iohannes Grammaticus in Commentariis in l. Aristot. de Anima et Suidas in Lexico. Tametsi a forma et similitudine capitum plantae papaveris, quae Codonum voce a Graecis significantur, sic dici tintinnabula, aliquis non sine ratione fortasse contendet. Sunt autem Codones proprie tintinnabula, equorum phaleris appensa. Suidas, Κώδων, παρὰ τὸ εν τῷ κινεῖν ᾄδειν Franciscus Swertius Notis in Magium. In veteri vero Charta apud. Ioh. Schefferum ad Chron. Upsaliense 10. 152. Obtulit casulam dalmaticam et subtile cum duabus cappis, omnia de papavere, ad ponendum super sepulchrum in sollennitatibus, etc. quid vox significet, quaeritur. Occurrit eôdem sen su in Exceptione corporis S. Florentini Latiniac. MS. Inscriptio haec erat: Hîc requiescit etc. eRat qutem scriptum in
papavere, apud Car. du Fresne Glossar. An lux his locis e seqq. aliqua?

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Papaver — Saltar a navegación, búsqueda ? Papaver Papaver nudicaule …   Wikipedia Español

  • papaver — [ papavɛr ] n. m. • XIIIe; mot lat. ♦ Bot. Pavot. ⇒PAPAVER, subst. masc. BOT. Nom scientifique du pavot. Il ne faut pas s attendre à retrouver coquelicot, ou l une des formes diverses de cette onomatopée, en dehors du domaine roman: la plus… …   Encyclopédie Universelle

  • Papaver — Pa*pa ver, n. [L., poppy.] (Bot.) A genus of plants, including the poppy. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Papāver — (P. L., Mohn), Pflanzengattung aus der Familie der Papavereen, 13. Kl. 1. Ordn.; Kelch zweiblätterig, hinfällig, vier Blumenblätter, zahlreiche Staubgefäße, sitzende, vier bis zwanzigstrahlige Narbe, Kapsel unvollkommen vier bis zwanzigfächerig,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Papāver — L. (Mohn), Gattung der Papaverazeen, ein oder mehrjährige, kahle oder mehr oder minder borstig behaarte, häufig blaugrüne Kräuter mit weißem Milchsaft, abwechselnden, meist gelappten oder verschieden geteilten Blättern, langgestielten, großen,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Papaver — Papāver L., Mohn, Pflanzengattg. der Papaverazeen, Kräuter mit Milchsaft und schönen Blüten. P. somnifĕrum L. (Schlaf , Gartenmohn, Magsamen [Abb. 1323]) wird in vielen Abarten (grauer oder Schüttmohn, blauer oder Schließmohn, weißer Mohn)… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Papaver — Papaver, lat., Mohn; Papaverin, im Opium entdeckte Pflanzenbase, s. Opium …   Herders Conversations-Lexikon

  • Papaver —   [lateinisch], die Pflanzengattung Mohn.   …   Universal-Lexikon

  • Papaver — Taxobox name = Papaver image width = 250px image caption = Iceland Poppy ( Papaver nudicaule ) regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Ranunculales familia = Papaveraceae genus = Papaver genus authority = L.… …   Wikipedia

  • Papaver — Pavot Pavot …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”